monumenta.ch > Plinius > sectio 132

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 132
{XXXI} inter has gentes atque Mesenen Sittacene est, eadem Arbelitis et Palaestine dicta. oppidum eius Sittace Graecorum, ab ortu et Sabdata, ab occasu autem Antiochia inter duo flumina Tigrim et Tornadotum, item Apamea, cui nomen Antiochus matris suae inposuit; Tigri circumfunditur haec, dividitur Archoo.